De scholarvm ratione gradibvsqve
De docendi methodis
Scholae nostrae ea docendi nituntur ratione quae et in discendo et in docendo sermone ipso quam saepissime uti contendit. Itaque discipuli a primis scholarum incunabulis et per totum studiorum cursum monentur ut magistri uestigiis insistentes inter se Latine colloquantur, in iucundis adsiduisque uersentur exercitationibus, uocabula noua addiscant quam creberrima, sermonem denique siue in fabellis agendis siue in carminibus recitandis iterum iterumque exerceant.Ita enim fit ut praecepta grammatica quae ardua aridaque ubique habentur haud magno sudore minimaque molestia in eorum mentibus paulatim haereant, ut in ceteris linguis tradendis plerumque fieri solet quae apud nostrates sunt in usu.
Praeterea cum homines aetate, origine, muneribus mentibusque diuersi apud nos congregentur quibus Latinitas maximo sit cordi feliciter accidit ut summa omnium studia omnibus quoque mutuo prodesse ualeant.
Hominibus aliis plerumque muneribus deditis uel octauo quoque die totum uesperum Latinis studiis impendere quam magnae esse iacturae probe scimus, quapropter litteras nostras Latinas non magno labore cruciatuque tradendas contendimus sed in scholis utilia dulcibus miscere conamur.
Praecipuum proinde studium in eo conferimus ut lente festinantes adeo progrediantur discipuli ut quam primum aditus eis pateat ad optimorum scriptorum opera Latine legenda, intellegenda, explananda, quod quidem cum plerique eorum intra triennium adipiscantur, nonnulli tamen pro indole ingenioque suis id citius consequi ualent.
De gradibvs
Eo potissimum consilio scholae nostrae sunt institutae ut discipuli non praeceptorum regularumque mole obruantur, sed potius institutione fruantur, ludendo gradatim proficiant, in discendo tandem oblectentur.
Hoc anno scholastico MMXXV-MMXXVI Latinitatis discipuli in tres greges diuidentur:
Grex tironvm
siue eorum qui sermonis Latini nulla antea habuerunt notitiam aut prima elementa grammatica iam pridem didicerunt.
Grex peritiorvm
siue eorum qui apud nos primum curriculi gradum iam emensi sunt aut satis magnam doctrinam alibi aliisue uiis sibi iam comparauerunt.
Grex provectiorvm
doctrina discipulorum eis praestantioris doctrinae discipulis destinatur qui cum dicendi stilum perpolire tum facundiam Latinam augescere uelint.
Et secundus et tertius grex etiam philologis et studiosis usui esse possunt qui Latine scribendi ac loquendi artem nec non Latine docendi rationem discere exoptent.